Digitized by the Internet Archive

in 2006 with funding from

Microsoft Corporation

http://archive.org/details/origenhexapla01unknuoft

ORIGENIS HEXAPLORUM

QUAE SUPERSUNT;

SIVE

VETERUM INTERPRETUM GRAECORUM

IN TOTUM VETUS TESTAMENTUM

FRAGMENTA.

POST FLAMINIUM NOBILIUM, DRUSIUM, ET MONTEFALCONIUM,

ADHIBITA ETIAM VERSIONE SYRO-HEXAPLARI,

CONCINNAVIT, EMENDAVIT, ET MULTIS PARTIBUS AUXIT

FRIDERICUS FIELD, AA.M.

OOLLEOII 8S. TRIN. CANTAB. OLIM SOCIUS.

TOMUS I.

PROLEGOMENA. GENESIS ESTHER.

OXONII:

Ε TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO.

Μ DCCC LXXV.

2>3

/

MEMORIAM

FRANCISCI MARTEST AA.M.

COLLEGII SS. TRIN. APUD CANTAB. VICE-MAGISTRI

VIRI INTEGERRTMI SANCTISSIMI PUSSIMI

INGENII ERUDITIONISQUE DOTIBUS ORNATISSIMI

MIHI CONJUNCTISSIMI

1NCEPTORUMQUE MEORUM FAUTORIS STUDIOSLSSl.MI

QUI OBITT DIE XX MAII A. D. MDCCCLXVIII

AETATIS SUAE LXVII

IN PACE.

MUI.TIS ILLE BONIS FLEBILI8 OCCIDIT NULLI FLEBILIOB QVAM MIHI.

IN HONOREM

ΑΝΤΟΝΙΙ MARIAE CERIANI

COtLEGII BIBLIOTHECAE AMBROSIANAE DOCTORIS

HEXAPLORUM MEORUM

AB INCUNABULIS USQUE AD CONSUMMATIONEM EORUM

ADJUTORIS INDEFATIGABILIS

QUEM IN STUDIIS SYRIACIS EXCOLENDIS ET PROMOVENDIS

PRIMARIUM LOCUM OBTINUISSE

DOCTI OMNES UNO ORE CONSENTIUNT

CUIQUE IN SPARTA QUAM SORTITUS SIT EXORNANDA

VITAE LONGITUDINEM HONORIS AMPLITUDINEM

PROSPERA OMNIA

AUGUROR ET DEPRECOR.

F. F.

Ρ R AE FATIO

(JRIGENIS HEXAPLORUM deperditorum fragmentis disjectis conquirendis et edendis primus operam navavit Petrus Morinus Parisinus in annotationibus ad Biblia Graeca ex auctoritate Sixti V Ρ. M. Romae cusa anno 1587; qui in epistola ad Silvium Antonianum de suis in editione paranda partibus haec scribit : ** Mihi uni data est provincia commentariorum in V. T. Vaticanorum, quae Catenae dicuntur, evolvendorum ac perlegendorum, ut ex iis varias lectiones variasque interpretationes Aquilae, Symmachi et Theodotionis, Quintae prae- terea ac Sextae editionis, exciperem et in annotationes transferrem, quas itidem scribendas susceperam." Cum vero anno sequenti ex eadem auctoritate Flaminius Nobilius Biblia Graeca Sixtina cum Morini annotationibus Latine reddita Romae ediderit, contigit ut com- muni opinione Nobilio tribueretur quae proprie Morini commendatio sit ; qui error adeo inve- teravit, ut nobis quoque in opere inscribendo ei non obsistendum esse videretur.1

Post Morinum idem opus suscepit Joannes Drtjsius in libro post obitum ejus edito, cui titulus : Vetervm Interpretum. Graecorum in totum V. T. Fragmenta, colleeta, versa et notis illustrata α Johanne Drusio, Linguae Sanctae in illustrium Frisiae Ordinum Academia, duni viveret, Professore, Arnhem. 1622. Fragmentis praemissae sunt duae Auctoris epistolae, quarum prima de Aquila, Symmacho et Theodotione, altera de Quinta et Sexta editione agit. Lecticmibus trium interpretum a Morino collectis Drusius vix hilum addidit; sed eas interpretatione Latina, aliorum locorum collatione, et doctis annotationibus non mediocriter illustravit.

1 Montefalconius in Monito ad Proverbia notat, multo Cod. 248 (qui est Vat. 346) Bodleianis, perspectum est, majorem in Proverbia lectionum. silvam α Morino col- Morini lectiones in Proverbia omnes ex hoc uno codice lectam esse qitam in ceteros libros, quia videlicet praestcm- (qui etiam in mendo μπ-ανικήσης Cap. xxiii. 10 cum Ed. tiores codices in hanc Scripturae partem, quam in ceterae, Rom. coucinit) derivatas fuiese. Romae suppetebant. Nobis vero, evolutis collationibue

bi

iv PRAEFATIO.

Vetus Testamentum ex versione LXX interpretum secundum exemplar Vaticanum Romae

m, una cum Scholiis ejusdem editionis, variia MSS. codicum veterumque exemplarium lectionibus, necnon Fragmentis versionum Aquilae, Symmachi et Theodotionis edidit Lam- hektus Bos Franequerae, 1709. Praeter Morini collectionem Bosius alia trium interpretum fragmenta ex Notis Patricii Junii in Polyglottis Waltoni, ex editione Francofurti 1597, ex Drueio, et ex Cardinalis Barberini Codice in Prophetas, margini suo allevisse profitetur. Quod vero ad lectiones Francofurtenses attinet, eas non genuinas esse, sed Hieronymi Latinas Graece redditas ia Monito ad Jesaiam p. 430 probavimus.

Ne in accessionibus minoris momenti immoremur, aedificio, cujus fundamenta ab editore Romano jacta sunt, fastigium imposuit D. Bernardus de Montfaucon, Monachus Bene- dictinus e Congregatione S. Mauri, qui Origenis Hexaplorum quae supersunt, multie partibus auctiora quam α Flaminio Nobilio et Joanne Drusio edita fuerint duobis tomis formae raaximae edidit Parisiis, 17 13. Primo volumini praemissa sunt Praeliminaria in Hexapla Origenis, Opuscula quaedam Origenis et Epiphanii inedita, et Testimonia Auctorum ; secun- dum vero ad calcem habet Lexica ad Hexapla Hebraicum et Graecum, quorum posterius ab Abr. Trommio in Concordantiis (xraecis ad V. T. repetitum est, Codices et omnis generis subsidia, quibus usiis est Montefalconius, in Monitis ad singulos S. Scripturae libros recen- euimus. Opus, etsi nequaquam omnibus numeris absolutum, laboriosissimum tamen et utilis- «imum, per saeculum et dimidium in hac eruditionis biblicae provincia sine rivali primatum tenuit. Certe famam ejus non obscuravit repetitio ejus a Carolo Friderico Bahrdt, anno 1769 et sequenti Lipsiae et Lubeciae publici juris facta.

Bahrdtio, ut ipse profitetur, in primis propositum fuit, ut immortalis Montefalccmii ■<$ editionem, qnae nullum emptorem pretio suo deterreret, pararet. Hoc consilio textum Hebraicum, quandocunque solito prolixior esset, decurtavit; verba Hebraica literis Graecis adscripta plurima ejecit; versionem Latinam, cui antecessor ejus dimidium fere cujusque ]>aginae assignaverat, omisit; Montefalconii notas maximam partem neglexit, etiam eas quae unde sumpta sit lectio quaeque describunt; ceteras omnino suas fecit et cum suis permiscuit, quia ejus net nihil lectoria intererat. Vitia prioris editionis typographica innumera correxisse vereor ne nimis temere professus sit; quod vero ad augenda Hexapla attinet, si excipias lectiones Codicis Pentateuchi Lipsiensis a Jo. Frid. Fischero anno 1767 editi, nihil omnino effecit. Lexica nova ad usurn operis sui necessaria, si viris doctis labores suos non displicuisse kUeUezcrit, paraturum ee poUicitus est; quae tamen, viris doctis, ut videtur, non faventibus, lucem non viderunt.

Annie recentibus novam Hexaplorum editionem vehementer exoptaverunt W.DD., e quibus unius tantum et alterius verba proferemus. Sic igitur J. G. Eichhornius, de Monte- falconii Hexaplis judicium ferens: "Dolendum est quod doctus Benedictinus eruditione

PBAEFATIO. ν

Hebraea, acumine critico, interdum etiam communi diligentia et accuratione adeo destitutus sit, ut ne Drusii quidem fragmenta Batis exacte exscripserit. Ad sumraam, Hexapla ejus pro bono collectaneorum thesauro habenda sunt. Ad haec elaboranda et augenda jampridem a Semlero, Scharfenbergio, Doederleinio, Matthaeio, Schleusnero, Spohnio, singularibus opusculis auspicatum est; quorum vestigiis si ab aliis insistetur, Hexaplorum editio fidelior et Criticis utilior cito sperari potest. Equidem a codicibus LXX interpretum MSS. et versione Syro- hexaplari plurimum adjumenti exspecto."2 In eandem sententiam breviter sed magno cum pondere Constantinus Tischendorfius : " Magnopere optandum est ut, quibus antehac Morinus, Drusius, Montefalconius, Bahrdtius, Schleusnerus aliique de sacris literis promeruere, studia colligendorum omnium eorum, quae ex opere Origenis passim etiamnum supersunt, repetantur promoveanturque." 3

Nunc quid in nostro opere, L. B., ut votis eruditorum hominum pro virili satisfaciamus, praestiteriraua, paucis accipe. Ε duobus reliquiarum hexaplarium fontibus ab Eichhornio sagaciter detectis, omnia fere nostra hausimus. Lectiones trium interpretum ab Holmesio et Parsonsio ad calcem cujusque libri e codicibus suis excerptas sedulo exscripsimus ; primum, scilicet a Jobo (a quo initium fecimus) ad Danielem, ex edito eorum magno opere; mox, cum ad XII Prophetas ventum est, ex ipsis collationibus manuscriptis, quas domi habere per favorem Curatorum Bibliothecae Bodleianae nobis contigit. Finito autem opere, ne pars prior a Jobo ad Danielem eodem beneficio destitueretur, e schedis Bodleianis magnam bonarum lectionum segetem, a duumviris illis immerito praeteritarum, in Auctarium ad id factum recondidimus. Porro multas alias lectiones anonymas in apparatu eorum subtextitali latentes in lucem protraximus ; quarum aliae ad alias versiones pertinent, aliae ad eam recensionem quam probabilibus argumentis Luciano Martyri vindicavimus. Transeamus ad alterum fontem, versionem scilicet Pauli Telensis Syro-hexaplarem, partim ioeditam, partim ex apo- grapho parum fideli editam; in qua tractanda magnis difficultatibus pressi fuissemus, ni Vir egregius Antonius Maria Ceriani, Collegii Bibliothecae Ambrosianae Doctor, viain salutis nobis aperuisset. Praeterea ad libros Levitici 4 et I et II Kegum, deperdita versione Syro- hexaplari, ex Bar Hebraei Horreo Mysteriorum hactenus inedito, opem nobis ferente Doctore Gulielmo Wright, Linguae Arabicae apud Cantabrigienses Professore, paucas, sed bonae frugis, trium interpretum lectiones lucrati sumus. His summatim expositis, ne eadem bis dicendo molesti simus, Lectorem ad Monita cuique libro praemissa ablegamus. Unum restat, idque jucundissimum, ut nomina eorum, qui nobis in labore nostro decennali exantlando vocati

1 Eichhorn. (J. G.) Einleitung in das A. T. T. I, p. 370 ed. 3»5ae. 3 Tischendorf. Prolegom. in V. T. juxta LXX

Interpretee, p. lv ed. 4toe, Lips. 1869. 4 Vicl. Omissa ad calcem Auc(<irii.

VI

PRAEFATIO.

et non vocati officia sua praestiterint, grate commemoremus. Hi autem sunt, praeter duos modo memoratos, Robertus Lubbock Bensly, A.M., Academiae Cantabrigiensis Sub-biblio thecarius; Josephus Cozza, Monachus Basilianus; Philippus Edvardus Pusey, A.M., ex Aede Christi Oxonii; et Gulielmus Aldis Weight, A.M., e ColL SS. Trin. Cantabrigiae.

QUOD Germanis literatis moris eet, ut ad summos in philosophia honores rite capessendos vitae et studiorum rationes reddant, id mihi eemper visum est senescenti quam adolescenti aetati, et absoluto quam vixdum inchoato curriculo magis consentaneum esse. Cum igitur, Deo favente, ad finem ultimi mei laboris literaiii tanquam ex longa navigatione in portum pervenerim, peto indulgentiam tuam, L. B., dum quid in vita ultra communem terminum producta peregerim, et quibus studiorum inceptorumque meorum auctoribus et fautoribus, breviter expono.

Natus sum Londini anno MDCCCI mensis Julii die XX in vico cui nomen a Nova Porta, in quo pater meus Henricus Field, et ante eum pater ejus, et post eum frater meue natu maximus per longam annorum seriem medicam artem exercuerunt. Avus meus Joannes Field uxorem duxit Annam filiam Thomae Cromwell, negotiatoris Londinensis, viri humili conditione, sed stirpe illustri, quippe qui patrem habuerit Henricum Cromwell, Majorem (qui dicitur) in exercitu Reginae Annae; avum autem Henricum Cromwell, Hiberniae Dominum deputatum, filium natu minorem OLI VEB-II CROMWELL, Reipublicae Angliae, Scotiae et Hiberniae Protectoris. Sed stemmatum satis. Redeo ad patrem meum, viram strenuissimum, integerrimum, piissimum, cujus memoriam nunquam eo quo par est amore et veneratione prosequi potero. Is, dum sextum annum agebam, cooptatus est in medicum Orphanotrophei Christi a Rege Edvardo VI fundati, quo eventu patuit mihi aditus gratuitus ad scholas dicti Orphanotrophei grammaticas, primura sub disciplina viri optimi et amabi- liseimi, Lancelotti Pepys Stephens, A.M., scbolae inferioris magistri; donec, aetate paulo provectior, traneii in scbolam superiorem ab Arthuro Gulielmo Trollope, S.T.P., tunc temporie gubernatam, quo praeceptore, nulli coaetaneorum suorum secundo, a pueritia usque ad animm aetatis duodevigesimum literis Latinie, Graecis, Hebraeis sedulo imbutus sum. Ε schola egressum anno MDCCCXIX excepit me Collegium SS. Trinitatis apud Canta- brigienses, cujue post sex menses Discipulus factus sum. Tutores habui in disciplinis mathe- maticis Joannem Brown, AM., et Gxjlielmum Whewell, A.M. ; in eruditione autem classica (quae dicitur) Jaoobum Henricum Monk, S.T.B., Graecarum literarum Professorem Regium;

PRAEFATIO. vii

quorum praelectiones diligenter attendens, privato tutore facile carere potui. Elapso triennio (cujus disciplinae quotidianae jucundissimam memoriam recolo) anni MDCCCXXIII mense Januario in gradum Baccalaurei Artium admissus sum, quo tempore in tripode (quem vocant) mathematico primae classis decimum locum obtinui. Ejusdem anni mense Martio numisma aureum a Cancellario Universitatis pro profectu in studiis classicis quotannis propositum reportavi Vix bimestri spatio elapso, tertium in arenam descendi, et exhibitione a Roberto Tyrwhitt, A.M., ad eruditionem Hebraeam promovendam instituta dignatus sum. Proximo anno, Octobris die primo, culmine votorum meorum potitus sum, in Sociorum celeberrimi Collegii ordinem post examinationem habitam cooptatus. Collegas lionoris habui tres : Thomam Babington Macaulay, Poetam, Oratorem, Historicum ; Henricum Malden, in Collegio Universitatis Londini Graecarum literarum Professorem ; et Georgium Biddell Airy, Astronomum Regium. Anno MDCCCXXVIII a Joanne Kaye, S.T.P., Episcopo Lin- colniensi, sacris ordinibus obligatus sum. Ex eo tempore S. Scripturae et Patrum Ecclesiae studio me addixi, nullo tamen publice edito fructu, donec anno MDCCCXXXIX S. Joannis Chrjsostomi Homilias in Matthaeum ad fidem codicum MSS. et versionum emendatas et annotationibus illustratas non modico sudore ac sumptu evulgavi. Non multo post almae matri meae valedixi, et curam pastoralem Saxbamiae Magnae in agro Snffolciensi per tres annos administravi. Anno MDCCCXLII beneficium ecclesiasticum Reephamiae cum Ker- distone in agro Norfolciensi, cujus collatio ad Collegium SS. Trinitatis pertinet, jure successionis mihi obtigit. In hoc viculo amoenissimo annos unum et viginti non inutiliter consumpsi, partim in cura animarum non ita multarum mihi commissarum, partim in studiis eis sectandis, quae gloriam Dei illustrare, et Ecclesiae ejus adjumento esse possent. Ne longior fiam, per id tempus Chrysostomi, deliciarum mearum, Homiliarum in Divi Pauli Epistolas novam recensionem, septem voluminibus inclusam, in gratiam Bibliothecae Patrum Ecclesiae a pres- byteris quibusdam Oxoniensibus inceptae edidi. Praeterea, rogatu venerabilis Societatis de Promovenda Doctrina Christiana, Veteris Testamenti juxta LXX interpretes recensionem Grabianam denuo recognovi; cujus operis, quamvis ad aliorum modulum et praescriptum con- formati, merita qualiacunque candide agnovit Tischendorfius in Prolegomenis ad V. T. juxta LXX interpretes, Lipsiae, 1869, quartum editis. Vixdum hoc pensum finieram, cum in mentem mihi venit cogitatio operis, quod ad priora illa quasi cumulus accederet, boc est, Origenis Hexaplorum novae et quae nostri saeculi votis satisfaceret editionis ; quod tamen ut ad felicem exitum perducerem, quantulum mihi restaret tam vitae quam vigoris in hunc unum laborem impendendum esse sensi. Resignato igitur beneficio meo, e cujus amplis reditibus jam omnibus bonis affluebam, anno MDCCCLXIII Norvicum me contuli, unde anno sequenti, prolusionis gratia, Otium meum Norvicense, sive Tentamen de Reliquiis Aquilae, Symmachi et Theodotionis e lingua Syriaca in Graecam conveHendis, emisi. In animo

viii PRAEFATIO.

habebam librum per aubscriptiones (quas vocant) publicare, sed in hac bonarum literarum despicientia res tam male mihi successit, ut spem omnem operis edendi abjecissem, nisi perop- portune Delegati Preli Oxoniensis Academici, interveniente Roberto Scott, S.T.P., Collegii Balliolensis Magistro, omnem novae editionis impensam in se suscepissent; quibus pro sua in me, exterae Academiae alumnum, benevolentia gratias quam maximas ago.

Quod 6iipere8t quam brevissime potero conficiam. Fidem catholicam, ab Ecclesia Angli- cana reformata expositam, firmiter teneo. Errores ac novitates, qui in tot annorum decursu alter alteri supervenerint, sive Evangelicalium (qui nominantur), sive Rationalistarum, sive (quod novissimuni ulcus est) Ritualistarum et Papizantium, praeveniente Dei gratia feliciter evasL Jus fasque tum in privatis tum in publicis rebus impense amavi; injurias et aggres- siones, sive regum delirantium, sive plebeculae tyraanidem affectantis, immitigabili odio ac detestatione prosecutus sum. Vitam umbratilem et otiosam semper sectatus sum, non ut desidiae indulgerem, sed ut iis negotiis, in quibus me aliquid proficere posse senserim, vacarem. Per quadraginta fere annos in bonis literis excolendis, praecipue eis quae ad Verbi Divini illustrationem pertinent, sine patrocinio, sine emolumento, sine honore desudavi. Nunc senio confectus, et rude donatus, nihil antiquius habeo quam ut juniores competen- tioresque in eodem campo decurrentes, dum vivo et valeo, consiliis, adhortationibus, facultatibus adjuvem.

Scribebam Norvici die XVI Septembris, A.D. MDCCCLXXIV.

PROLEGOMENA IN HEXAPLA ORIGENIS.

CAPUT I.

De Hexaplorum variis nominibus.

Origenis opus elaboratissimum, quodque ad Sacri Codicis intelligentiam maximum momentum habet, sub generali Hexaplorum nemine omnibus, qui vel primis scientiae biblicae elementis imbuti sint, familiariter notum est. Nomen ipsum cum cognatis ejus, Tetrapla, Octapla etc., apud Origenem, Eusebium, Epiphanium et Hieronymum (e quorum scriptis ipsius operis descriptio in primis petenda est) plurali forma gaudet, Τά 4ξαπ\ά, Τά τίτραπλά ; apud recentiores autem aeque commuDis est singularis numerus, Τδ ίξαπλοΰν, Τδ τπραπλονν. Cum vero sextuplex vel quadruplex S. Scripturae textus qui in eo compre- hendatur, per paginas sive columnas (σελίδα?) parallelas (quae dicimtur) legentium oculis subjiciatur, inde factum est quod aliud nomen, Τδ έξασέλιδον, Τδ τςτρασέλιδον, operi Origeniano inditum sit.1

Praeter Hexapla proprie sic dicta, Origenem alia volumina sub Tetraplorum appellatione concinnasse inter veteres scriptores convenit. Haec autem quatuor versiones Graecas, Aquilae videlicet, Symmachi, LXX interpretum et Theodotionis, ordine quo nominavimus dispositas, complexa esse certum indubitatumque est. De Hexaplorum vero compositione paulo obscu- rior est quaestio. Generalior et (ut nostra fert sententia) longe probabilior opinio est, Hexapla ita nuncupata esse, quia praeter quatuor dictas versiones, duas alias columellas, quae textum Hebraeum literis Hebraicis et Graecis descriptum continerent, ceteris praepositas exhibebant. Ad hanc conclusionem (quae Salmasii,2 Petavii,3 Huetii,4 Hodii,5 Montefalconii,6 aliorum assen- sionem nacta est) extra omnem dubitationem ponendam sufficere posse videatur Epiphanii ,

1 Hexaplarium codicum in contradistinctionem, exem- sionis Syro-hexaplaris inditum. 2 De Hellenistica,

plaria quae unicam τών Ο' editionem continebant όπλα. ρ. 159. s Animadv. ad Upiphan. p. 404. * Ori-

nominabantur, ut videre est in Hexaplis nostris ad 3 Reg. genianorum Lib. III, Cap. II, § 4. 6 De Bibliorum

vii. 13. χϋ. 22. Hinc quoque versioni Syriacae vulgari Textihus, p. 595. β Praeliminaria in Hex. Orig.

nomen Peschito ()^«*ju», άπλοΰή npos άντώιαστολψ ver- p. 8.

x PROLEGOMENA ΙΝ HEXAPLA OMGENIS.

testimonium evidentissimum, dignum quod hic integrum exscribatur. Έντυγχάνοντες γάρ τοις έζαπλοΐς ή οκταπλοί?• τετραπλά γάρ είσι τα 'Ελληνικά, δταν αϊ του 'Ακύλα και Συμμάχου και των οβ? και θεοδοτίωνος έρμηνεΐαι συντεταγμέναι ώσι• των τεσσάρων δε τούτων σελίδων ταΐς δυσι ταΐς Έβραϊκαΐς συναφθεισών έζαπλά καλείται' (αν δε και ή πέμπτη και ή έκτη ερμηνεία συναφθώσιν, ακολούθως τούτοις οκταπλά καλείται.7 Εχ Epiphanio, ut conjicere licet, sua hausit Auctor Epistolae versioni Harethi ArabicaQ praepositae, qui de Origenis Octaplis haec habet : " Horum primus ordo continebat scripturam Hebraicam, sermone ac literis Hebraicis: secundus autem scripturam Graecam, sermonem vero plane Hebraicum instar praecedentis, ut ita Graece ea legerent, qui scripturam Hebraicam nequaquam callerent : tertius versionem Aquilae, cui signum Alpha Graecum, primum scilicet nominis ejus literam apposuit : quartus versionem Symmachi, quam apposita prima nominis ejus litera Σ notavit : quintus versionem LXXII, quam literis Ain et Beth nuraerum LXXII exprimentibus notavit : sextus versionem Theodotionis, quam litera θ prima nominis ejus litera notavit : septimus interpretationem Hierichunte inventam, cujus auctoris nomen cum lateret, litera He, signo numeri quinarii eam notavit : octavus versionem Nicopoli inventam, cujus itidem auctor cum nomine notus non esset, Sexti notam ei indidit, quam litera Vaw ejus numeri indicio signavit."8 Sed contra assurgit Valesius, qui ex loco Eusebii Hist. Eccles. VI, 1 6 aperte convinci affirmat, Hexapla dicta esse eo quod sex inter- pretationes Graecae in iis continerentur praeter Hebraicum textum Hebraicis et Graecis literis descriptum. Nam ut Tetrapla dicta sunt, quod quatuor versiones Graecas haberent, sic etiam Hexapla appellata esse, quod sex versiones, Aquilae videlicet, et Symmachi, et LXXII inter- pretum, et Theodotionis, Quintam denique et Sextam editionem complecterentur ; Hebraicum autem textum, cum ipsum authenticum esset exemplar, in versiones non esse numerandum. Locue Eusebii sic sonat : Ταύτα? δε άπάσας (versiones Graecas sex, in Psalmis autem septem) (π! ταυτον σνναγαγων, διελών τε προς κώλον (h. e. per cola, seu memhra sensum integrum absol- ventia), και άντιπαραθεις άλλήλαις μετά και αυτής της Εβραίων σημειώσεως (textu) τα των λεγομένων έζαπλών αντίγραφα καταλέλοιπεν. Ubi tamen si sumatur (id quod nogari non potest) Hexa- plorum nomen improprie de totius operis corpore poni, cujus partes secundum numerum vereionum ad quemque librum adhibitarum nunc Hexapla, nunc Octapla, in Psalmis vero, si Eusebio fides habenda est, etiam Enneapla, proprie nominari possint, nihil est in his verbis quod priori nostrae suppositioni repugnet. Majoris certe difficultatis est alter Epiphanii in Panario locus, ubi de Hexaplorum compositione haec habet : "Οθεν το πρώτον αύτοϋ επιμελώς έφιλοτιμήσατο συναγαγεϊν των ερμηνειών, 'Ακύλα, Συμμάχου, των τε οβ' και θεοδοτίωνος, πέμπτης τε και έκτης εκδόσεως, μετά παραθέσεως έκαστης λέξεως Εβραϊκής, και αυτών όμοΰ των στοιχείων, εκ παρ- αλλήλου δε άντικρυς δευτέρα, σελίδι χρωμενος κατά σύνθεσιν, Εβραϊκή μεν τή λέξει, Έλληνικώ δε τω γράμματι, έτέραν πάλιν πεποίηκε σύνθεσιν, ως είναι μεν ταύτα και καλεΐσθαι έξαπλά έπι τάς Έλληνικάς ερμηνείας δύο όμοΰ παραθέσεις, Εβραϊκής φύσει μετά στοιχείων, και Εβραϊκής δι Ελληνικών στοιχείων, ώστε είναι τήν πάσαν πάλαιαν διαθήκην δι' έξαπλών καλουμένων, και διά τών δύο Εβραϊκών ρημάτων.9

1 Epiphan. De Mens. et Pond. 19 (Opp. T. II, p. 175). don, Oxford, 1779, pp. 12, 13. 9 Epiphan. Haeres.

White (Rev. Joeeph), Letter to the Lord Bishop of Lon- LXIV, 3 (Opp. T. I, p. 526).

PROLEGOMENA IN HEXAPLA ORIGENIS. xi

Locus obscurus, et fortasse corruptus, non modo priori ejus et clariori ejusdem rei expositioni repugnare, sed ne inter se quidem cohaerere videtur, siquidem idem Hexaplorum nomen nunc de sex tantum columnis Graecie, nunc de iisdem et duabus Hebraeis conjunctim ponitur. Sed ut manifestior evadat res, varias operis Origeniani formas nunc recensebimus.

1. Tetraplorum tum in scholiis tum apud scriptores ecclesiasticos frequens est mentio ; qui omnes summo consensu testantur, compositionem fuisse ab Hexaplis prorsus discretam, qua- tuor versiones Graecas ceteris notiores complectentem. Textus autem LXXviralis Jobi, Danielis et XII Prophetarum, prout in Tetraplorum columna tertia olim exstabat, in ver- sione Syro-hexaplari adhuc exstante repraesentatur.

2. Pentapla semel tantum quod sciamus nominantur, videlicet in Codice Marchaliano ad Jesai. iii. 24, ubi scholium habetur : Οί γ' στίχοι οί υποκείμενοι ονκ εκειντο εν τω πεντασελίδω, ονδε Ώριγενης εξηγούμενος τούτων έμνήσθη. Si vera est codicis scriptura, et non potius legendum h τω τετρασελίδω (ut ad v. 25 Syro-hex. in marg. : Ονκ εκείτο εν τω τετρασελίδω) per quinqve columnas indicari non potest juxta Valesii hypothesin series Ά. Σ. (Χ. θ. E', nam Quintae editionis in Jesaia nec vola nec vestigium ; sed potius Έβρ. Ά. Σ. Ο', θ, ubi prima coluinna, ut videtur, textum Hebraeum Graecis characteribus descriptum continebat ; cujus rei exem- plum habemus in Cod. Barb. ad Hos. xi. 1, ubi tamen non πενταπλά, sed εξαπλόί memo- rantur.

3. Hexaplorum passim mentio fit, non solum in illis Bibliorum libris, in quibus Quintae et Sextae editionis nullum indicium est,10 verum etiam in illis, in quibus quinque11 aut sex12 versiones Graecas ab Origene adhibitas esse exploratum est. In posteriore casu Hexaplorum titulum generaliori sensu usurpari sumendum est.

4. Heptaplorum nomen, Montefalconio et antecessoribus ejus inauditum, non reperitur nisi in versione Syro-hexaplari ad 4 Eeg. xvi. 2, et in subscriptione in fine ejusdem libri, ubi diserte legitur : J^a ^»a*f ^»? cu« 1LaJ^-s{? |^j^-a ^ao, h. e. ex libro Heptaplorum sive Septcm columnarum. Haec autem septima columna qualis sit, ex ipsa versione libri 4 Regum Syro- hexaplari ostenditur, ubi praeter tres interpretes notiores lectiones Quintae editionis passim in margine allegantur. Quinetiam ad Cap. vi. 5 : E'. ούαί μοι κύριε, appingitur scholium : To κύριε το ενταύθα όντως φέρεται εν Tfj σελίδι ττ\ ΈΒΔΟΜΗΙ, και πάρα τοις άλλοις ερμηνενταΐς* εν δε τω Έβραίω, άδωνί. At enim si Valesio credendum, versio Sexta non septirnam, sed quintam Hexaplorum columnam occupasse manifestum est.

5. Operis quod Octaplorum titulo insignitum est, mentio fit in libro Jobi juxta ver- sionem Syro-hexaplarem,13 necnon in scholiis Graecis ad librum Psalmorum,14 in quibus notandum est Tetrapla et Octapla tantum poni, Hexaplis ne memoratis quidem (e. g. ad Psal. lxxxvii. 43 : Έν τω τετρασέλιδο* όντως• εν δε τω όκτασελίδω, θλιβόντων αυτών) ; nimirum quia m Psalmis Hexapla et Octapla unum idemque opus.

10 Vid. Hex. ad 2 Reg. xxiv. 9, 25. M Vid. Hex. ad Hex. ad Job. v. 23. vi. 28. 14 Vid.Hex.ad Psal. Lxxv. 1.

4 Reg. viii. 15. xi. 6. » Vid. Hex. ad Psal. cxliii. 1. lxxxvi. 5. lxxxviii. 43. cxxxi. 4. cxxxvi. 1.

cxlv. 1. Hos. i. 8. vi. 4. Joel. i. 17. Mich. v. 3. " Vid.

c 2

Χ 11

PROLEGOMENA ΙΝ HEXAPLA ORIGENIS.

β. Nomen Enneaplorum nusquam reperitur, ne in Psalmia quidem, ubi Septimae edi- tionis vestigia rariora nec ea indubitata, apparent. Sed de hac quaestione alio loco.

Cum vero compertum sit, Origenem duo tantum opera, Tetrapla videlicet et Hexapla, contexisse, hic non abe re erit quaestionem, quae in hac parte disputationis nostrae moveatur, in examen vocare ; videlicet utnim Tetrapla an Hexapla Auctor prius ediderit.

Eusebius in loco Hist. Eccles. supra laudato post verba, τα των λεγομένων ίξαπλών ήμΐν αντίγραφα καταλίλοιπεν, subjimgit : ιδίως (seorsim) τήν Άκύλον και Συμμάχου καϊ θεοδοτίωνο* ίκδοσιν άμα τβ των Ο' kv τοπ τετραπλοί? ΈΠΙΚΑΤΑΣΚΕΥΑΣΑΣ. Ε quibus verbis necessaria, ut vide- tur, conclusio oritur, editionem tetraplarem post hexaplarem ab Auctore confectam esse ; hanc enim vim habet vocabulum έπικατασκευάζαν, insuper, vel postea concinnare, cui contrarium est Ίτροκατασκ€υάζαν. Nemini vero incredibile aut absurdum videbitur, Origenem cum animad- vertisset Hexaplorum volumina nimio sumptu ac labore indigere, Tetrapla, quorum usus facilior esset, demptis duabus Hebraeis editionibus, et Graecis minoris momenti versionibus, elaborasse; qiii et hodiernis scriptoribus mos est, lucubrationes suas primum uberiores et completiores emittere, postea vero in compendium redigere. Haec Valesii est sententia, cui aliquatenus favere videntur subscriptiones in fine singulorum librorum a librariis additae; in quibus significatur, exemplare ex quo descriptus vel translatus est liber ex Hexaplis desumptum esse, e Tetraplis vero correctum (διωρθώθη), vel cum iis collatum (άντφλήθη).1* In contrariam partem advocari potest scholium ad Psal. Ixxxvi. 5, in quo lectionem deteriorem μήτηρ Σιων in Tetraplis reperiri asseritur, potiorem vero μή τ% Σιων in Octaplis ; unde non absurde colligit Montefalconius, Tetraplorum lectionem mendosam Origenem postea in Hex- aplie emendasse. Sed hujusmodi probationes non tam certae et exploratae sunt, ut ad disertissiinam Eusebii declarationem evertendam valere possint. Proinde Montefalconius aliique qui majore opere minorem tempore priorem fuisse opinantur, in Eusebii loco aut deteriorem scripturam επισκεύασα? arripiunt, aut praepositionem in ΈΠΙ κατασκεύασα* non adeo urgendam esse contendunt.

Montefalconius quidem ceteris audacior Tetrapla prius quam Hexapla edita fuisse exinde evinoere studet, quod in illis textum LXXviralem communem non correctum posuerit Ori- genes; in his autem manum emendatricem primum ei adhibuerit; ad quam propositionem probandam praeter scholium ad Psal. lxxxvi. 5 modo allatum frequentissima (ut ait) Jobi loca e Tetraplis desumpta, quae vitiosas et praeposteras lectiones non emendatas continerent, appellat. Scilicet per siglum Δ*, γρ. (h. e. Αιπλή γραφή), quod in libris Graecis saepe occurrit, Tetrapla indicari sibi suasit Vir palaeographicus. Etiam Origenis scholium ad Gen. xlvil 6 a Montefalconio ideo arcessitum, ut ostendat, restitutionem seriei Hebraeae a LXX inter- pretibus male transpositae post edita Tetrapla factam fuisse, si recte intelligatur, contrarium probat, videlicet in Tetraplis pariter ac in Hexaplis Hebraei archetypi ordinem ab Origene revocatum esse.ie Sed quid in talibus moramur, cum in libris Jobi, Danielis et XII Pro- Φ— *

Vid. Ilex. ad Joe. xxiv. 33, et Monitum ad Ezech. ιτλοίρ προς τ6ν tlppbv τον iv τω 'Εβραϊκά κα\ rais άλλαΐΓ (Kboaeai (Γ. II, ρ. 765). w Graeca SUnt: 'Eireti^ tv τοις rtrpa- οΊίκννται ΚΑΙ η των Ο' tv τισι τόποι: μ(τατ*θΰσα κ.τ.ί. Quae

PROLEGOMENA IN HEXAPLA ORIGENIS. xiii

phetarum ipse textus tetraplaris, obelie et asteriscis distinctus, et quantum sciamus, ad hexa- plarem prorsus conformatus, in versione Pauli Telensis Syriaca oculis nostris subjiciatur ?

Sed priusquam disputationi de variis Hexaplorum nominibus finem imponamus, ad faci- liorem rei intelligentiam, antecessorum nostrorum vestigiis insistentes, Tetrnplorum, Hexa- plorum, Heptaplorum et Octaplorum (nam cetera nihil moramur) specimina quaedam hic exhibemus.

sic perveree interpretatus est Montef. : Cum in Tetrajplis των Ο' aliquot in locis transpositum esse etc. ; quaei verba (h.e. in nota ad marginem Tetraplorum posita (/)) ex{! !) vpi>s τόι» ύρμυν ad δ««ηπ-<κ, non (quae manifestissiina loci serie Hebraei et ceterarum editionum ostensum est, textum constructio est) ad μιτατίβΰσα referenda sint.

\1V

PROLEGOMENA ΙΝ HEXAPLA OMGENIS.

SPECIMINA TETRAPLORUM, HEXAPLORUM,

ΆΚΥΛΑΣ.

και μετά. τας Ιπτα εβδομάδας και εξήκοντα δύο

ε£ο\οθρενθήσεται ήλειμμενος

και ουκ εστίν αύτω.

Ι. TETRAPLA,

ΣΥΜΜΑΧΟΣ.

και μετά τάς εβδομάδας τάς επτά και εξήκοντα δύο

εκκοπήσεται χριστό?

κα\ ούχ υπάρξει αύτω.

II. HEXAPLA,

το Έβραικον.

nryn rv:t? ηκη rv\rv πηιετηκ nyon niD3

npjtn ^aa nniDrrVK ηυε my pxe

D3TD pyi nnpS

το Έβραικον Έλληνικοιζ

ΓΡΑΜΜΑΣΙ.

ονζωθ σηνιθ θ(σον

χισσονθ δ(μα *θμασβηη ΠΙΠΙ

β* χι ονανακα

μηην ωδ φ(ννωθ ίλ αμμανα

ονλακίθ ράσων μαδηχ(μ.

και τούτο fcvrtpov hnmn «αλύπτίΤί δακρνω το θνσιαστηριον (ΠΙΠΙ)

κΚανβμω και οΐματγη

άηο τον μη ίΐναι ίτι vrfaai προς το δώμον

και \αβ(ϊν fvboKiav άπο χ*ιρ6ς νμων.

ΤΟ ΈΒΡ.

ΤΟ ΈΒΡ ΕΛΛΗΝ. ΓΡ.

βεσαδημωθ κέδρων.

Ά.

εν άρούραις Κέδρων.

III. HEPTAPLA,

εν tjj φαράγγι Κέδρων.

ΤΟ ΈΒΡ.

"itod orno

ΤΟ ΈΒΡ. ΕΛΛΗΝ. ΓΡ.

μηρεμ μεσσααρ Χακταλ ιελεδεθεχ.

Ά.

από μήτρας έξωρθρισμενης σοι δρόσος παιδιότητός σου.

IV. OCTAPLA,

Σ.

. . ,ώς κατ' ορθρον

σοι δρόσος ή νεότης σον.

PROLEGOMENA IN HEXAPLA ORIGENIS.

xv

HEPTAPLORUM ET OCTAPLORUM.

Dan. ix. 26.

OI O'.

και μετά επτά και εβδομηκοστά και ε£ήκοντα δύο

άποσταθήσεται χρίσμα

και ουκ εσται.

ΘΕΟΔΟΤΙΩΝ.

και μετά τά? εβδομάδας τά? έξήκοντα δυο

έξολοθρευθήσεται χρίσμα

και κρίμα ουκ εστίν εν αύτω.

Mal. ii. 13.

και ταΰτα Bfvrtpov «roieire 'tnrovTfs iv Βάκρυσι τό θυσιαστηριον (ΠΙΠί)

Kkalovrts και οιμώσσοντα ?ip τοΰ μη tivai €Tt vtvovra np6s τό Βώρον ϋξασθαι τό (νδοκημίνυν από χηρός υμών.

Ο'.

και ταΰτα ά ίμ'ισουν (ποκϊτ€ (κα\ΰτττ(Τ( Βάκρυσι το θυσιαστηριον κυρίου

και κλαυθμω και στίναγμω

κόπων' (τι άξιον (πιβλίψαι (Ις θυσίαν

η λαβ(1ι> StKTOv eVc των χ(ΐρών υμών.

κα\ τοϊιτο itxrrtpov ίποιησατί

ίκα\νπτ(Τ( δάκρυσι το θυσιαστηριον (ΠΙΠΙ)

κΚαίοντ(ς κα\ στίνοντα

άπο τον μη tlvai m προσεγγίζοντα τό ολοκαύτωμα

και λαβ(1υ Τίλίΐον χαρών υμών.

4 Reg. xxiii. 4•

Ι

Ο'.

εν σαδημωθ Κέδρων.

θ.

εν ττ} φαράγγι Κέδρων.

Ε'.

εν τω έμπυρισμω τοΰ χειμάρρου.

PSAL. C1X. 3.

Ο'.

εκ γαστρο? προ εωσφόρου έγέννησά σε.

θ.

εκ μήτρα? άπο πρωί (σοι δρόσο?) νεότητό? σου.

Ε'.

εκ μήτρα? άπο όρθρου σοι δρόσο? ή νεότη? σου.

εκ γαστρο? ζητήσουσί σε, δρόσο? νεανικότητο? σου.

xvi PROLEGOMENA IN HEXAPLA ORIGENIS.

CAPUT II. De Aquilae editione.

I. Aquilae historia. II. Quonam tempore Aquila versionem suam ediderit. III. De Aquilae vereionis scopo. IV. De Aquilae interpretis stylo. V. De duplici Aquilae versione.

I. Aquilae historia.

Aquila, natione Ponticue, religione gentilis, secundum Epiphanium Sinope oriundus, sub Aelio Hadriano imperatore (A.D. 1 17-138) cujus, teste eodem, π^νθερίδης, sive soceri filius fuit, vixisse traditur, ab eoque urbi Hierosolymorum sub novo Aeliae nomine reficiendae prae- fectus est.1 Idem narrat, Aquilam Hierosolymis commorantem, dum Apostolorum discipulos, nuper Pella reversos, fide et miraculis ab iis editis florentes animadverteret, animo com- punctum, Christianam religionem amplexum fuisse, et interjecto quodam tempore novae professionis sigillum accepisse : mox autem propter astrologiae vanas artes, quas apprime callebat, post baptismum non relictas, sed studiosius quam ante excultas, a magistris suis primum objurgatum, deinde ab Ecclesia remotum fuisse ; qua ignominia vehementer per- citum, sine mora ad Judaismum transiisse, et, circumcisione admissa, proselytum (ut postea mmcupabatur2) factum esse; indeque qua naturaliter praeditus erat ingenii contentione totum se Hebraeis literis ediscendis tradidisse.3 Haec Epiphanius ; quae cum summa haesitatione, quasi magna ex parte sive Judaeorum sive Christianorum otiosorum commenta, admittenda esse quivis videt. Et Judaeos quidem ea quae ad majorem Aquilae dignitatem spectant, quaeque a nativis eorum scriptoribus coiiiirmari mox videbimus, fabulatos esse credibile est ; Cbristianis vero, quibus magni intererat de fama interpretis sibi, ut putabant, infensissimi detrahere, narrationem de accessione ejus ad Ecclesiam et subsequenti ex ea expulsione imputandam esse, ηοή longe a vero abhorrere videtur. * :.

Epiphan. De Mens. et Pond. 14 (Opp. T. II, p. 170) : άνβούντας τη πί'στ« κα\ σημΰα μεγάλα εργαζομένους Ιασίων και

Διανούται ουν ο Αδριανός την πάλιν κτ'ισαι, ου μην το itpov. και άλλων θαυμάτων . . . κατανυγέις την διάνοιαν τω Χριστιανισμώ (π'ι-

λαβών τ6ν Άκίλαν τούτον τον προίίρημίνον ίρμηνίυτην, "Ελληνα στευσΐν' αίτησας δ( μ(τά χρόνον την Χριστώ σφραγίδα (κομί-

όντα και αυτού πίνθίρίδην, από Σινώπης δί της Πόντου 6ρμώμ( νυν, σατο. άπο δί της πρώτης αυτού Ζξ(ως μη μ(ταθίμ(νος, του πιστ(ύ(ΐν

καΰίστησιν αυτόν (κΰσΐ ('πιστατύν το'ις (ργοις τών της πάλ(ως δηλονότι τί] ματαία αστρονομία, ην ακριβώς απαίδευτο . . . ίλίγχό-

κτισμάτνν. Ιη Synopsi S.S. (S.Athanas. Ορρ. Τ. II, ρ. 1 55) P**&s τι ΰπο τών διδασκάλων και *πιτιμώμ*νος Zvtxa τούτου, μη

ίί Chron. Pasch. ρ. 255 ed. Paris. non π*νθ*ρίδης, sed π(ν- διορθούμίνος δι, αλλά κα\ φιλονύκως μάλλον αντιτιθέμενος . . .

θιρός imperatorig fuisse dicitur. 2 Iren. adv. Haeres. ίξ*ώσθη πάλιν της εκκλησίας ως άχρηστος προς σωτηρίαν. πικραν-

III, 24 : Aquilas proselytus. Hieron. Ορρ. Τ. IV, ρ. 1 22 : 6Yis oe την διάνοιαν ώς ητιμωμίνος, Λ ζηλον μάταιον alperai' και

Ahibae quem magittrum Aquilae proeelyti autumat. Eu- τον Χριστιανισμον άρνησάμ(νος και την αυτού ζωην προσηλυτίυιι,

8eb. ίη Dem. Evang. ρ. 316: Ώροσηλυτος &€ ό 'Ακύλας η* ν, ου κα\ π*ριτίμν(ται Ιουδαίοι' κα\ (πιπόνως φιλοτιμησάμινος ίξίδωκΐν

φυσ« "Ιουδαίος. 3 Kpiphan. ibid. ρ. 171: Ό to.W Ακύλας ίαυτον μαθΰν την Εβραίων διάλ(κτον κα\ τα αυτών στοιχίια.

διάγων eV τη Ιερουσαλήμ, και ορών τους μαθητάς τών αποστόλων

PROLEGOMENA 1N HEXAPLA ORIGENIS. xvii

Hic discutienda venit quaestio, num Aquila noster cum Akila quodam (D*TpV, aliquando D^pM) a scriptoribus Judaeorum antiquissimis memorato idem sit. De Akila haec potissi- mum narrata sunt. Non natalibus Judaeus fuit, ut qui proselytus pj£7) nuncupatur. In Ponto servos babuisse traditur. Legis, boc est, ut videtur, totius Codicis Sacri, Graecam versionem concinnavit, cujus specimina nonnulla, literis Hebraicis scripta, feruntur. Coram R. Eliesero et R. Josua, hoc est, assistentibus illis et opem ferentibus, vel secundum alios (quibuscum facit Hieronymus, de Aquila nostro scribens) coram R. Akiba vertisse per- hibetur. Floruit Hadriano imperante, quocum etiam collocutus fuisse, immo, si serioribus fides habenda est, filius sororis ejus fuisse narratur. Quae omnia, praeter nominis conve- nientiam, si cum eis quae de interprete nostro traduntur contuleris, per Akilam et Aquilam unum eundemque intelligendum esse dubitari non potest. Si vero versionis Akilanae reli- quiae a Judaeis scriptoribus conservatae cum Hexaplis Graecis conferantur, conclusio de iden- titate eorum non evertitur, sed paulo obscurior et incertior fit. Ut breviter dicamus, Akilae lectiones quae supersunt duodecim sunt. Ex his quatuor, Gen. xvii. ι (in Auctario), Esth. i. 6 (in Auctario), Ezech. xvi. 10, et Dan. v. 5, bonae frugis sunt, et Aquilae interpreti recte tri- buuntur. Alia, Prov. xxv. 1 1 in Addendis ad Prov., vera esse potest, sed non est indubitatae fidei. Duae, Jesai. iii. 20 (coll. Addendis ad Jesai.) et Ezech. xxiii. 43, a stylo Aquilae abhorrere videntur. Alia, Psal. xlviii. 15, valde obscura est, et, nisi Aquilae lectio aeque perplexa in margine versionis Syro-hex. exstitisset, plane rejectitia. Duabus, Lev. xix. 20 et Dan. viii. 13, non multum tribuimus. Postremo duae, Lev. xxiii 40 et Prov. xviii. 21 in Addendis, omnino absurdae et ridiculae sunt.4

II. Quonam tempore Aquila versionem suam ediderit.

Interpres noster ad Judaeorum campum transfuga factus, et linguae eorum accuratam intelligentiam adeptus, quo tandem anno Sacri Codicis versionem suam ediderit, pro certo definiri nequit. Vixisse eum sub Adriano, consentiente veterum auctorum testimcmio non est cur dubitemus ; sed in temporibus ejus intra arctiores limites circumscribendis in diffi- cultate haud mediocri versamur. Quae autein aliquid momenti habere videantur cbronolo- gicae rationes, hae fere sunt.

1. Floruit juxta Epiphanium anno Hadriani XII (a.d. 128 vel 129), annis post LXX iuterpretes CCCCXXX ; fortasse quia eo ipso anno Hadrianum urbein Hierosolymam iDstau- rare coepisse historici tradunt.5 Epiphanio, ut videtur, praeeunte, Auctor Epistolae versioni Arabicae Harethi praemissae affirmat, Aquilae Sinopensis Pontici versionem interpretatione

4 Conclusio nostra de aestimatione lectionum Akilinarum 5 Epiphan. De Mens. et Pond. 13 (Opp. T. II, p. 169):

IIOU est valde dissimilis ei quam promulgavit Rud. Anger Αδριανός ίτη κά, ούτινος τω δωδίκάτω trti Ακύλας *γνωρίζ(το . . .

in Hbello CUl titulllS : De Onkelo CJialdaico, quem femnt, ως flvai από τοΰ χρόνου της ίρμψ(ΐας των οβί ερμηνευτών ίως

Pentateuchi Paraphraste, et quid ei rationis intercedat Άκΰλα τοΰ ίρμηνίυτοΰ, ήγουν «W δωδεκάτου (τους 'Αδριανού, Ιτη

cum Akila, Graeco V. Τ. Interprete, Partic. I, pp. 28-30. v\' κα\ μήνας δ'. ΤΟΜ. ι. d

xviii PROLEGOMENA IN HEXAPLA ORIGENIS.

των ο? annis CCCCXXX posteriorem fuisse ; illam autem ante adventum Christi plusquam C [fort. CCC] annis concinnatara esse.e

2. Alia temporis nota ex Rabbinorum traditione peti potest, eorum scilicet qui Aquilam R. Akibae, qui doctoris officiura ab a.d. 95 ad a.d. 135 exercuisse traditur, discipulum fuisse autumant.

3. Aqiiilam versionern suam edidisse antequam Dialogum cum Tryphone Judaeo scrip- sisset Justintis Martyr (qui mortuus est circa a.d. 165) Criticorum non paucorum opinio est.7 Jlistini verba Slint : Έ7Γ€ί δε ύμεΐς και οι διδάσκαλοι υμών τολμάτε λέγειν μηδέ είρήσθαι kv τη προφη- τεία τοΰ'Ήσαίον ιδού ή παρθένος εν γαστρι εξει, και τίθεται υιον, αλλ', ιδού ή νεάνις εν γαστρι λήψεται, και τεξεται υι6ν. RursuS : (Και 6 Τρύφων άπεκρίνατο•) ή γραφή ουκ έχει- ιδού ή παρθένος εν γαστρι λήψεται, και τεξεται υ'ιόν αλλ', ιδού ή νεάνις εν γαστρι λήψεται, και τεξεται υιον, και τα, εξής λοιπά, ως ίφητ εστί δε ή πάσα προφητεία λελεγμενη εις Έζεκίαν. Et EQOX : Πίρϊ της λέξεως της, ιδού ή παρ- θένος εν γαστρί λήψεται, άντείπατε, λέγοντες είρήσθαι' ιδού η νεάνις εν γαστρι λήψεται.8 Allusio est ad versionem quandam anonymam a Judaeis doctoribus prae LXXvirali commeDdatam ; quae tamen non nisi in voce νεάνις (quam pro παρθένος tres interpretes posuisse exploratum est) cum ea quae Aquilae in Hexaplis tribuitur, ιδού ή νεάνις εν γαστρι συλλαμβάνει, και τίκτει υιον, consentit. Quam quidem discrepantiam nonnemo quasi rem conficientem praedicat, exinde certe colligens, citationem ex Aquilae versione fieri non potuisse.9 Sed Justinum, ut in talibus fit, de sola voce νεάνις sollicitum, reliquum Aquilae contextum, quasi ad disputationem suam nihil conferentem, praeteriisse, non est quod miremur. Quid quod Irenaeus, ut mox vide- bimus, in pari argumento, dum Symmachi et Theodotionis verba citare profitetur, excepta voce νεάνις, in qua summa disputationis versabatur, versionem LXXviralem sibi et lectoribus suis unice familiarem ponit 1 Sed ut ad Justinum redeamus : eura hoc loco Aquilae versionem respicere potuisse, non quidem negamus, sed illud pro argumento ad aliam rem probandam tuto usurpari posse non concedimus. Immo longe verisimilius nobis videtur, Justinum non Graecam Bibliorum versionem quamlibet in mente habuisse, sed tantummodo doctorum Judaeorum in Christianorum invidiam scitum, videlicet tum hic tum aliis locis LXX inter- pretes a vero Sacri Codicis sensu aberrasse. Reapse non interpretes eorum qualescunque, sed ipsos et cloctores eorum (ύμεΐς και οί διδάσκαλοι υμών) Noster in crimen vocat.

4. Ad Aquilae aetatem definiendam plus confert locus S. Irenaei adv. Haeres. III, 24 : Ού\ ως ενιοί φασι των νυν μεθερμηνεύειν τολμώντων την γραφήν ιδού ή νεάνις εν γαστρι εξει, και τεξεται υΙον, ώς θεοδοτίων ήρμήνευσεν 6 Έφεσιος, και 'Ακύλας 6 Ποντικός. Hinc concludi potest, ηοη quidem Aquilam et Theodotionem inter aequales Irenaei recensendos esse, quae nonnullorum Criticorum, particulam νυν nimis urgentium, opinio fuit,10 sed tantummodo duos interpretes ante libros ejus contra Haereses scriptos, hoc est, ut ipse testatur, ante pontificatum Eleutheri (a.d. 177-192) floruisse.

β White (Rev. Joseph) LeUer to the Lord Bishop of § 40. 8 Justin. M. in Dial. c. Tryphone, pp. 139, 163,

London, p. 1 1. 7 E. g. Hodius De Bibliorum Textibu», 169, ed. Maran. 9 Vid. C. A. Credner in Beitrdge zur

p. 576; Montefalconius in Pradiminaribus, p. 47; e re- EinUitung in d. bibl. Schnfim, Τ. Π, p. 198. 10 Vid.

centioribus autem De Wette in Einleitung in d. A. T. Rud. Anger De Onkelo etc. Partic. I, p. 9.

PROLEGOMENA IN HEXAPLA ORIGENIS. xix

III. De Aquilae versionis scopo.

Aquilam, propter illatam sibi ab Ecclesiae praefectis contumeliam, in fidei Christianae invidiam et Judaismi patrocinium versionem suam concinnasse, generalis est scriptorum eccle- siasticorum sententia. Epiphanius aflirmat eum ad interpretanduni se contulisse, ουκ όρθω λογισμω χρησάμενος, αλλ' 6πως διαστρίψτ) τίνα. των ρητών, ένσκήψας rjj των οβ* Ιρμηνύα, ΐνα τα περί Χρίστου kv ταΐς γραφαΐς μεμαρτυρημίνα άλλως εκδώσει.11 Ab Hieronymo appellatur Judaeus.1* Eum Judaicam mentem habuisse testatur Bar Hebraeus.13 Theodoretus κακονργίαν ejus in vertendo *^32 7N per ισχυρός δυνατός reprehendit.14 Certum est quavis de causa versiouem ejus solam ex Graecis, ne LXXvirali quidem excepta, a scriptoribus Talmudicis laudari. Sed fatendum est, probationes quae ad lianc malae fidei accusationem tuendam proferuntur, et per se leviores esse, et contrariis argumentis validissirais impugnari posse. Origenes ver- sionem ejus a Judaeis non Hebraizantibus ceteris praeponi affirmat, non ut partibus eoruni faventem, sed ut diligentissime factam, et S. Scripturae sensuin accuratissime exponentem.15 Etiam Hieronymus, qui alicubi Aquilam quasi Christianae religioni infensum carpere videtur, in Epistola XXXII ad Marcellam egregium de sinceritate ejus testimonium dedit. Sic enim ille, quod paucis scripserat, se excusat : " Jampridem cum voluminibus Hebraeorum editionem Aquilae confero, ne quid forsitan propter odium Christi synagoga mutaverit ; et, ut amicae menti fatear, quae ad nostram fidem pertineant roborandam plura reperio."16 Sed operae pretium erit, loca quae Aquila ob Christianismi odium in alium sensum detorsisse putabatur, 8ingulatim expendere.

1. Gen. ii. l8. Aquilae versio est : ποιήσωμεν αύτω βοηθον ώς κατίναντι αύτοΰ ; ubi illud κατίναντί αύτοΰ carpit Anastasius Sinaita, quasi Deus homini mulierem non pro adjutore, sed pro adversario et inimico dedisset. Sed locutio, ως κατίναντι αύτοΰ, non est nisi versio literalis Hebraei ^?? ; ne dicamus eam ab Anastasio reprehendi, non quasi Christianae doctrinae, sed ipsi quoque Judaismo repugnantem, et meram Έλληνόφρονος δυσσφοΰς blasphemiam.17

2. Psal. ii. 2. Ρίο κατά, τοΰ χριστοΰ αύτοΰ Aquila interpretatus est κατά. τοΰ ήλειμμίνου αύτοΰ, propterea a Philastrio Brixiensi18 in crimen vocatus. Sed interpres noster non modo hic et Dan. ix. 26, ubi de Christo sive Messia, sed aliis locis ubi de unctis personis in universum sermo est, ήλ^ιμμίνος pro «ΤφΏ, ut et ήλνψ* pro ™9, et άλειμμα pro ΠΠψΟ (Lev. xxi. 12) posuit.19 Cum vero χριστός et ήλτιμμίνος idem prorsus significent, si quis putet eum a priore epi- theto, quasi Christianae nomenclaturae proprio, detfita opera abstinuisse, non valde repugnabimus.20

•:• •:•

11 Epiphan. De Mens. et Pond. 15 (Opp. T. II, p. 171). 16 Hieron. Opp. T. I, p. 252. w Vid. Hex. ad

12 Praef. ad Dan. (Opp. T. V, p. 621). Cf. Hex. nostra ad Geii. ii. 18. 18 De Haeresibus XC. 19 Vid. Hex.

Habac. iii. 13. 13 Vid. Hex. ad Psal. xxvi. 6, uot. 23. ad 1 Reg. ii. 35. Psal. lxxxviii. 52 (ubi Montef. Aquilae

14 Theodoret. Opp. T. II, p. 235. 1S Origen. Opp. T. I, paruiu probabiliter tribuit τοΰ χριστού σον). Singulare

ρ. 14 : (Άκνλπϊ) φιλοτιμότίρυν π€πιστ(νμίνος παρά Ίουδαίοις exemplum, ut videtur, est Hab. iii. 13, ubi et Eusebius

ίρμηνΐυκίναι την γραφην ψ μάλιστα (Ιώθασιν ο'ι άγνοοϋντ*: την et Hierouymus Aquilae vindicant συν χριστώ σου. χ Cf.

Ελαίων διάλ{κτον χρησθαι, ως πάντων μάλλον (πιτ(Τ€νγμίνγ. Ρ. Wesselillg. Observ. VttT. ρ. 74•

d2

xx PROLEGOMENA IN HEXAPLA ORIGENIS.

3. Bar Hebraeus, ut supra, Aquilam et Symmachum carpit, quia pro θυσίαν αίνίσίως και αλαλαγμού, quae lectio est Comp., Ald., et librorum plurimorum, vel θυσίαν αίνίσ^ως, ut Syro- hex. habet, θυσίας tantum, non addito αίνίσ^ως, transtulit. Sed in Hebraeo legitur nynn "Ίΐα*, h.e. θυσίας αλαλαγμού, ut recte interpretatus est Aquila.

4. Psal. xc. 9. Eusebius in Commentario Aquilam et Symmachum hunc locum Ίουδαϊ- κώτ(ρον cepisse affirmat ; dum ille ΰψιστον ίθηκας οίκητηριόν σου, hic autem ύψίστην ίθου την οικησίν σου vertit. Scilicet ipse Commentator κυρα in priore clausula de Filio, ΰψιστον autem in posteriore de Deo Summo, quem pro refugio suo habuerit Filius, Arianisino favens prave intelligebat.

5. Jesai. xlix. 5 : *pW **7 SbnttT]. Aquila interpretatus est : et Israel ei congregabitur. Hoc fortissimum contra Judaeorum perfidiam testimonium Hieronymus non miratur Aquilam in plane contrarium sensum detorsisse, aut imperitiam simulantem, aut Pharisaeorum per- versa expositione deceptum.21 Sed pro N7 in K'ri est *h, quam tritissimam lectionis varie- tatem Aquilam secutum esse, non est quod imperitiae, nedum malae fidei ejus imputetur.

6. Jesai. ix. 5: "^S^ vN. Theodoretus ad loc. : ΈΤτα των ονομάτων το μ^ΐζον, θ(ος ισχυρός- τούτο δ( κακουργήσαντ^ς oi nepl Tbv Άκύλαν, ισχυρός δυνατός, ήρμήνςυσαν. Hanc quidem Clllpam, 81 culpa est, cum Aquila communem habent Symmaclms et Theodotio ; versio autem LXXviralis (non eam dico quam a Luciano interpolatam secutus est Theodoretus) prorsus absona est. Sed revera Aquilae usus tam constans est, ut si hoc loco in translatione Hebraei ^ θεός, noh Ισχυρός, posuisset, in suspicionem fraudis potius incidisset.

7. Jesai vii. 1 4. Pro ™i?¥ LXX interpretes παρθένος, Aquilam vero ad invidiam Chris- tianae religioni conflandam vedvu posuisse, inde a Justino Martyre et Irenaeo Don absurda est nostri interpretis criminatio ; praesertim cum in loco Gen. xxiv. 43 virgo (Ττφν^Ί) Rebecca non ή ν^ανις, sed ή απόκρυφος, h. e. puella quae α viris abscondita est, ab eo nuncupetur. Inde siispicio oriatur, Aquilam in hoc insigni vaticinio juxta mentem Judaicam transferendo vocem ambiguam κανίς consulto usurpasse : ambiguam dico, quia idem interpres in Deut. xxii. 28 ν(άνις pro ΓΠ'ίΓα posuit.22

Conclusio disputationis haec est. Aquilae Judaeo utriusque linguae doctissimo nil pro- positum fuisse videtur, nisi ut Codicem Sacrum, a prioribus interpretibus minus diligenter, ne dicamus negligentissime et